FRIDERICUS

FRIDERICUS
I.
FRIDERICUS
Comites Palatinos Saxoniae sevit (qui quatuor adhuc, post primum, continuâ successioneFriderici nomen et dignitatem illam gessêre: Friderici autem V. filia Sophia hereditatem ad Hermannum, Thuringiae Landgravium, attulit.) Frater Theodorici, quo inter alios natus Otto cognom. Dives, de quo suo loco.
II.
FRIDERICUS
Patriextincto A. C. 1620. in Ducatu successit: Ab Arminianis Belgis, Synodo Dordracenâ damnatis, in loco Sebul prius nominato, ad Eidoram, Fridericostadium condi passus est, in vicennium libertate Religionis promissâ, quae dein et in aliud prorogata: unde eadem venia Romani quoqueve et Mennonitae ibi loci utuntur. Privilegia civitati concessa, A. C. 1632. aucta sunt, A. C. 1650. antem etiam Evangelicorum usibus templum conditum est. Involutus A. C. 1627. Caesarei belli turbis, cum Rege avuneulo non idem sensit, sed pacis causâ ad fil. profectus, non aliud obti nuit, quam ut promislo a Rege successu tolerabilius suis esser; suscepto in arcem Gottorpinam dimidia ex parte praesidio, ex milite Caesareano. Nordstrandiam Ins. quod, seditionem in ea ortam sedaturus, cum vitae periculo inde se recipere coactus esset, devovit, imprecatus rebellibus, ut quantum cum Ins. sua undis iam eminerent, tantum illis mergerentur, quod factum A. C. 1634. quo maiori Ins. parte fluctibus sepultâ, 6123. homines, 15000. iumenta periêre. Gottorpii a Rege obsessus A. C. 1629. nuntio pacis Lubecae conclusae liberatus est. Domui suae, ad exemplum Electoralium familiarum, ius maioritatis et alia privilegia ab imp. obtinuit. Itinere postea Persico ab A. C. 1635. (usque ad A. C. 1639.) nobilitatus, quod suasore Ottone Bruckmanno, qui eidem cum Philippo Crusio praefuit, auspiciis suis voluit suscipi. Sed Bruckmannus inde redux capite luit in Legatione admissa: Adamus vero Olcatius iter totum luculento scripto designavit, quod iam in alias linguas versum. Vicissim dein ad ducem missa A. C. 1639. a Persa legatio: quae omnia non levibus sumptibus gravavêre, nequeve ullo operae pretio, provinciam. Ultimo Schavenburgiorum exstincto, A. C. 1640. ei paris Pinnebergici Comitatus in Holsatia obtigit, quam, indignante fratre Christiano, vendidit Ranzovio. Tonningam munivit A. C. 1644. In Suecico bello, neutras fere partes secutus, et in pace Rotschildiensi superioriratem Ducatus Slesvicensis, qui quidem Daniae feudum, et capitulum Suavestedium obtinuit. Obiit A. C. 1659. Princeps variâ eruditione Theologicâ, Politicâ, Chymicâ et inprimis Mathematicâ cultissimus, duos globos ertificiosissimos suo ex ingenio confici curavit, qui in technotamicio Gottorpino hodiequeve asservantur. Pater ex maria Elisabetha Saxonica, ducta A. C. 1630. liberorum sedecim; e quibus Fridericus nat. A. C. 1634. Luteriae obiit, A. C. 1654. Ioh. Georgius nat. A. C. 1638 Ep. Lubecensis, in regno Neapolitano, fatis raptus est, A. C. 1655. supervixêre Patri Christianus Albertus et Augustus Fridericus: quorum is, nat. A. C. 1641. intellectâ Parentis morre, Friderichsburgo, ubi cum sorore Regina morabatur, domum rediit; ductaqueve Fridericâ Ameliâ Danicâ A. C. 1666. ex ea Fridericum, inter alios, suscepit A. C. 1671. Hic vero, nat. A. C. 1646. Ep. Lubecensis, Suecorum auspiciis vigiliarum Praefectus fuit, Christinae Saxon. maritus. In eadem familia Oldenburgo-Danica, habemus Fridericum Ulricum de Guldenlowen, fil. naturalem Friderici III. Reg. Com. et Proregem Norvegiae, nunc bello in Suecos occupatum: Georgium Fridericum, unum ex Filiis Alexandri Ducis Holsatiae, lineae Sonderburgicae, etc. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. Ex Fam. Palatino-Bavarita.
III.
FRIDERICUS
Suecis bello servivit Danico, ubi in Hafniensi obsidione ei globus tormentarius pedem comminuit; a quo moderno Electori Brandeburgico operam addixit. Unde in huius exercitu Generalis Locum tenens, in Alsatica expeditione, dextrum cornu tenuit: in praelio dein ad Fehrbellinum, in Pomerania fortissime pugnans, victoriae magna pars fuit; in Rugia Ins. recuperanda A. C. 1678. non minus celebrem operam navavit, postea in Stralsundae obsidione occupatus. In Brandeburgica Marchia bona quaedam emit, et Wevelingae sibi sedem elegit: ceterum Reformatorum religioni se applicuit. Uxorem habuit primo Margaretam filiam Abrahami Brahei Com. Wisingburgii, Bened. Oxenstiernae viduam, exstinctam A. C. 1669. nunc Ludovicam Elisabetham filiam Iacobi Ducis Curlandiae, ex ea pater duorum filiorum, quorum prior .......... A. C. 1672. alter Carolus Christianus A. C. 1674. lucem aspexêre. Nec omittendus Fridericus fil. minimus natu Ludovici praefati (qui lineam Darmstattinam continuavit) ex Magdalena Brandeburgica, filia Ioh. Georgii Elect genitus A. C. 1616. Hic in itinere Italico, ad Religionem Pontificiam transgressus A. C. 1636. Melitensi ordini operam addixit, et in aliquot expeditionibus rem fortiter egit; ob quod eius Ordinis per utramqueve Germaniam Prior constitutus, Heitershemium incoluit, Cardinalitium galerum nactus A. C. 1655. Idem post mortem Card. Columnii, prorector Nationis Germanicae ab Imp. factus, hinc cum aliis Coronarum Legaris, graves cum Cardin. Altierio, Pontificis nepote, lites habuit. Eidem collatus Episcopatus Vratislaviensis, et nunc praefectura Ducatuum in Silesia ad Imp. devolutorum, ad quae capessenda in Italiam rediit.
Ex Fam. Wandalico-Megapolitana.
IV.
FRIDERICUS
ex filiis Ioachimi II. El. Coadiutor Magdeburgensis fuit, A. C. 1547. Inde Ep. Havelbergensis, demum Archiep. Magdeburgensis A. C. 1551. et Ep. Halberstadiensis A. C. 1552. factus. Obeum, in admissione Concilii Tridentini, Pater promptiorem se praebuisse dicitur. Obiit A. C. 1552. veneno, ut creditur, exstinctus: nondum redempto pallio, quod tum 30000. aurcorum vendebatur. Item fil. Ioh. Georgii Electoris, ex tertia eius coniuge, Elisabetha filia Ioachimi Ernesti Princ. Anhaltini, nat. A. C. 1588. cum in Collegio Illustri Tubingae vixisset, inde Ordinis S. Ioh. per Marchiam, Saxoniam, Pomeraniam et Vandaliam Magister creatus, A. C. 1610. An. seq. obiit. Item unus ex filiis Fridevici Vilhelmi hodierni Electoris, ex prima eius uxore Luisa Henrica Nassovia, genitus A. C. 1657.
V.
FRIDERICUS
fil minor natu Casimiri IV. Duc. Teschinensis, utriusqueve Silesiae Capitanei, ex Iohanna Monsterbergica filia Victorini Ducis, Episcopatui Vratislaviensi destinatus, cum Bononiae studiis cum fratre Wenceslao incumberet, Obiit ante Patrem, A. C. 1501. Wenceslai vero ex filio Wenceslao Adamo nepos Fridericus Casimirus fuit, ex Maria Bernstenia, ante Patrem A. C. 1571. unicâ filiolâ Catharinâ, quae Obiit A. C. 1581. ex Catharina, filia Friderici Ducis Lignicii praefati, relictâ, exstinctus: unde solus superfuit Adamus Wenceslaus, quo Fridericus Vilhelmus, ex Elisabetha Curlandica filia, Gothardi Ducis A. C. 1590. ductâ, nat. primo quidem in Evangelica Religione educatus, postea, ut Iesuitis instrueretur, Monachium missus. Hic nostrâ memoriâ totam Micislai. Super. Silesiae Ducum conditoris, lineam terminavit: Frater Elisabethae Lucretiae, quae Gundaccaro principi Lichtensteinio nupsit.
VI.
FRIDERICUS
fil. Adolphi Friderici Duc. Megapolitani, Suerinensis lineae conditoris, ex secunda eius coniuge Maria Catharina, filia Iulii Ernesti Ducis Brunsvicensis, nat. A. C. 1638. in Ungaria contra Turcas militavit, inde sub Electore Brandeburgico Colonellus stipendia meruit: nunc in Grabau habitat, maritus Christinae Vilhelminae, filiae Christophori Hassiae Landgravii, e qua fil. suscepit.
VII.
FRIDERICUS
fil. Christiani III. Daniae Regis, natus est A C. 1534. ex Dororhea Lavenburgica, Patri mortuo in Regno suftectus est, vide FridericusII. Dan. Rex. FRIDERICUS fil. secundo-genitus Christiani IV. Vide Fridericus III. Rex.
VIII.
FRIDERICUS
fil. Georgii Duc. Wirtenberg. lineae Montipelicardensis, auctoris, ex Barbara Hassiaca, Philippi Landgravii filia initio Richovillae, apud matrem, quae dein Danieli Com. Waldeccio nupsit; dein vocatus Stutgardiam A. C. 1568. cum Ludovico sobrino propiori educatus est. Eius autem nomine antea Christophorus agnatus Tutor, Claudium Franc. Louvianum de Rye, qui, ob praetensiones Novocastrenses, durante iuris disceptatione, Hericuriam et dominium Chastelot vi occupaverat, armatâ manu deiecerat Hericuriâ. Tum adultior Germaniam, Daniam et Hungariam, Fridericus peragravit: Formulae Concordiae subscripsit A. C. 1581. Regimine suscepto Montpelicardum habitavit, et plurimum ornavit. Principum German. Legatus, cum Wolflgango Com. Isenburgio, in Gallias intestinis bellis afflictas missus, A. C. 1586. antea colloquium Montpelicardi instituit, Bezam et Andreae: dein etiam Badensi Colloquio interfuit, A. C. 1589. In Angliam, periculoso propter tempestatem itinere, profectus est A. C. 1592. Inde cum successislet agnato Ludovico, A. C. 1593. sine prole mascula exstincto, in Ducatu, agereum Austriacis coepit, ut ab ipsorum iurisdictione eximeretur, ob quod, A. C. 1597. a foedere Gallico se excusavit. Tandem, Imp. Rudolphus II. consentientibus Austriacis ceteris, bonâ pecuniae summâ acceptâ, investituram Ducatuum duorum, ad primam et immediatam formam, abolitâ feudali obligatione, quâ ab aliquo tempore Austriacis obstricti fuerant, reduxit; quae etiam ab illo tempore hucusque semper observata: reservatâ tamen Austriacis successione, in casum deficientis masculae sobolis, ubi tantum Religioni cautum, d. 24. Ianuar. A. C. 1599. Ad Iubilaeum Rom. itinere occulto, profectus est, A. C. 1600. Ceterum Eques fuit regiorum Gallici et Anglici Ordinum, et oppignorata sibi Ducatum Alenconium, in Gallia et Oberkircham, ab Ep. Argentinensi, possedit: Multa quoqueve Principatui loca adiecit; Templum et Collegium Montpelicatdi condidit, ut et opp. Freudenstadium, recipiendis e Styria exulibus, exstructum. Obiit A. C. 1608. Princeps Heroici animi et acris iudicii, ex Sibylla filia. Ioachimi Ernesti Principis Anhaltini, liberorum 15. e quibus Sibylla Elisabetha nata A. C. 1584. maritum habuit Ioh. Georgium Saxonem, postea Electorem: Eva Christiana, genita A. C. 1590. Ioh. Georgium March. Brandeburgicum: Agnes, nata A. C. 1592. Franc. Iulium Ducem Saxoniae infer. Barbara, nata A. C. 1593. Fridericum March. Bad. et Anna, quae lucem hausit A. C. 1597. Inter filios,
IX.
FRIDERICUS
fil. Ioh. Friderici modo dicti, ex Elisabethae Palatina, puer decessit, A. C. 1563. Item unus ex filiis Friderici Vilhelmi, de quo hîc infra, et Annae Mariae Palatinae, nat. A. C. 1599. venationi apud Ioh. Georgium I. Saxoniae Electorem Praepositus, in obsidione Budissinae legionem duxit: hinc Hispanicis auspiciis delectus instituturus, a repecuniaria, in qua Hispani eum frustrati, laboravit; itaqueve Christiano Brunsvicensi se cum addixisset, praelio Statloensi captus, sed in gratiam Electoris dimislus iam Daniae Regis miles, ad Nienburgum cecidit, A. C. 1625. frater Ioh. Philippi, Ioh. Vilhelmi et Friderici Vilhelmi. Item fil. Ioh. Vinariensis lineae conditoris, ex Dorothea Maria Anhaltina, nat. A. C. 1596. ad Floriacum, ubi Mansfeldius, cui militabat, et Brunsvicensis cum Cordubensi conflixêre, cecidit, A.C. 1622. frater inter alios, Ioh. Friderici, et Friderici Vilhelmi. Item unus ex filiis Ernesti Ducis eiusdem lineae, nat. A. C. 1648. qui cum Argentinae primo studiis dedisset operam, inde Gallias et Italiam peragraslet, aliquot mensibus ante Patris obitum Regimen, Patris nomine administrandum, accepit; inde cum fratribus ei successit: e coniuge Magdalena Sibylla agnata ducta A. C. 1669. Annae Sophiae A. C. 1670. Magdalenae Sibyllae A. C. 1671. (quae obiit A. C. 1673.) Dorotheae Mariae, A. C. 1674. et Fridericae A. C. 1675. Pater.
X.
FRIDERICUS
fil. Mauritii Landgr. Hasso-Cassellani ex secunda eius coniuge filia Ioh. Com. Naslovii, Iuliana, nat. A. C. 1617. Eschwegam tenuit, in Polonia, cum ex Suecorum parte stipendia fecisset, ab hoste trucidatus A. C. 1655. Ei ex Eleonora Catharina, Caroli Gustavi Sueciae Regis sorore, filiae tantum natae sunt: e quibus maior natu Christina, in lucem edita A. C. 1648. Ferdinando Alberto Duci Brunsvicensi; minor Carola, Augusto Saxoniae Duci, nupsêre; media Iuliana in Suecia degit.
XI.
FRIDERICUS
fil. ernesti praefati, ex Cimburgi Mazovia, vide Fridericus III. Imp. Ex Fam. Oldenburgo-Danica.
XII.
FRIDERICUS
fil. mimmus natu, Georgii, lineae Darmstattinae auctoris, ex coniuge eius priore Magdalena filia Bernardi Com. Lippiensis, nat. A. C. 1585. lineam Homburgicam, sede Homburgi sibi electâ; sicut Frater eius maior natu Darmstadiensem continuavit, orsus est. Decessit vero A. C. 1638. Pater, ex Margareta Elisabetha, filia Christophori Com. Leiningensis We sterburgii, ducta A. C. 1622. Ludovici Philippi, Vilhelmi Christophori, Georgii Christiani, Annae Margaretae (quae Philippo Ludovico Duci Holsatiae nupsit A. C. 1650.) et Friderici. E quibus, primus Obiit A. C. 1643. secundus Bingenhemium inhabitat tertius ad Pontificios transiit: Quartus
XIII.
FRIDERICUS
fil. minimus natu Henrici II. Henrico I. Hochbergiae lineae conditore geniti. Item fil. Hermanni V. lineae Badensis, ex Gertrude, filia Henrici Metlingensis, herede Austriae, unde Dux Austriae, Neapoli Caroli Andini iussu, cum Conradino Sueviae herede, quem, ad occupandum regnum sibi debitum profectum, contra matris voluntatem, comitatus erat, Aetatis Anno 28. decollatus est. Frater Agnetis, quae nupta Ulrico ex Ortenburgiis Duci Carinthiae, et post eum Meinhardo Com, Tirolis, mater fuit Elisabethae Tiroleysis, Alberto Imp. primo inter Habspurgios Duci Austriae in matrimonium elocatae.
XIV.
FRIDERICUS
fil. minor natu Christiani I. Daniae regis, vide Fridericus I. Daniae Rex. Ex priore coniuge Anna Brandeburgica, genuit Christianum III. Regem et Dorotheam natam A. C. 1504. Alberto Brandeburgico Duci Borussiae nuptam, et exstinctam A. C. 1547. Ex posteriore vero Sophia Pomerana, praeter Elisabetham Magno et Ulrico Ducibus Megapolitanis; atque Dorotheam. Christophoro eiusdem gentis, nuptas: filios suscepit tres, Ioh. Adolph. et Frideric. quorum hic natus A. C. 1529. Hildeshemium et Slesvicensem Episcopattis tenuit, ac Coadiutor Bremensis fuit, defunctus Chilonii, A. C.1 556. Ille vero Holsatiam Gottorpinam lineam orsus est.
XV.
FRIDERICUS
fil. minor natu Christiani, Principis Anhaltini, qui ex Ioachimi Ernesti filiis Bernburgium ramum coeperat, frater Christiani II. cognom. Iunioris, qui eum continuavit, Hatskerodam accepit habitandam, inprimis Chymiae studio ac peregrinationibus delectatus Obiit A. C. 1670. Uxores habuit Iohannam Elisabetham filiam Ioh. Ludovici Principis Nassovin, quam exstinctam A. C. 1647. acerbius luxit; post eam autem, Mariam Elisabetham filiam Simonis Com. Lippiae, quae mortua est A. C. 1659. eiqueve peperit Carolam Elisabetham A. C. 167. uxorem Vilhelmi primo Ludovici agnati, et dein Augusti Holsatiae Ducis; ac Vilhelmum A. C. 1653. Patris succeslorem, in cuius thalamo vivit Elisabetha Albertina filia Alberri Ottonis Com. Laubacensis. Ex Fam. Piasteo-Silesia.
XVI.
FRIDERICUS
fil. minor natu Friderici II. Electoris supra memorati, Franconicam lineam orsus est, sicut frater eius Ioh. Elector, Electoralis auctor fuit: idem post mortem alterius fratris Sigismundi, Voitlandiam nactus est. Cum Notimbergensibus litem habuit: Bello Bavarito ex partibus Caesaris, prope Ratisbonam, copias Bohemicas caecidit. Obiit A. C. 1536. Pater ex Sophia, filia Casimiri Poloniae Regis, numetosae prolis, filiorum inprimis trium, a quibus totidem lineae, Casimiri nempe, qui Culmbacensem; Georgii, qui Anspacensem vel Iagerdorffiam; et Alberti, qui Borussiacam lineam orsi sunt. Idem etiam Fridericum habuit, nat. A. C. 1497. Canonicum Moguntinum et Praepositum Herbipolitanum, qui bello stipendia fecit, contra Franciscum Galliae Regem, auspiciis Caroli V. Imp. defunctus Genevae A. G. 1536.
XVII.
FRIDERICUS
fil. primo-genitus Christiani V. Danorum Regis, ex Carola Hassiaca, natus est A. C. 1671. frater Christiani Vilhelmi anno seq. geniti. FRIEDRICUS Dux Holsatiae, lineae Sonderburgicae, fil. Alexandri, ex altera eius coniuge Anna Margarera Hassiaca, natus est A. C. 1651. Chiliarcha Caesareus, Carolam Duc. Ligniciam duxit, et a Patre Wisenburgum emit, A. C. 1654. Item fil. secundo-genitus Ioh. cognomine Iunioris, nat. A. C. 1581. Nordburgiam lineam incepit, obiit A. C. 1658. Ei, ex priore coniuge Iuliana Saxo-Angrivaria, ducta A. C. 1627. et mortua A. C.1 630. Ioh. Bogislaus, qui nordburgi privatus vixit a e posteriore, Eleonora Anhaltina, geniti sunt, Christianus Augustus, Rudolphus Fridericus, Elisaberha Iuliana, nata A. C. 1634. Antonii Ulrici Ducis Brunsvicensis; Dorothea Hedvigis, nata A. C. 1636. Ioh. Friderici Com. Hohenloici et Luisa Amoena, nata A. C. 1642. Ioh. Adolphi patruelis, consorres. Item fil. Adolphi Ducis, defuncti A. C. 1586. ex Christina Hassiaca, qui Ep. fuit Slesvicensis, cuius Capituli Canonicos in servitutem redegisse Pater ferebatur. Obiit A. C. 1587. eruditione ac pietate celebris. Frater inter alios etiam Ioh. Friderici. Archiep. Bremensis et Ep. Lubecensis, qui in bello Dano-Caesareo vexatus, nomen Lipsiensi foederi dedit A. C. 1631. et sequenti Anno in Caesareanos irruens, Verdam ac alia, suis recuperatis, occupavit. Eorum, ex fratre Ioh. adolpho, et Augusta Danica, nepos, fratrum maximus natau,
XVIII.
FRIDERICUS
fil. secundo-genitus Ioh. Friderici modo dicti, nat. A. C. 1615. Franciam ter, Italiam (ubi, cum praedones exules numero superiores eum aggressi mortem intentarent, intrepidi animi documentum edidit) Angliam, Hollandiam, Daniam semel visit; huiusqueve Regis consilio Electorem Saxoniae, inde Imp. convenit: a quo ipsi Ducatus, si Religionem Pontificiam amplecterertur, oblatus est; quem ille cum Dei offensione et fratris iniuria accipere renuens, pro eius potius restitutione intercessit. Elusus, ad Bernardum Vinariensem in Burgundiam profectus, eoqueve mortuo in eodem exercitu volo diu commoratus est, donec duas legiones regendas accepit A. C. 1640. Ex quo aliquot proeliis contra Caesarem, ad Guelferbytum inprimis; ac in Kerpensium agro Antoniano, A. C. 1642. fortiter rem gessit. Postea, ubi in Gallia aliquandiu egit, variis promissis diu frustra habitus, Landgraviae Hasso-Cassellanae auspiciis, novam militiam, constitutus Generalis vigiliarum Praefectus, suscepit, interqueve alia gesta, cum ad Grevenbrugam Hassiacos in fugam Lamboius coniecisset, Wirtenbergica legio, Ducem imitata, sola rem restituit, tormenta prius deserta et ab hoste neglecta occupavit, victoriamqueve sic hosti extorsit. Pace Imperio redditâ, a fratre Neostadium (ubi sedes sumpta) Weinsbergam et Mekmulam accepit, et hactenus post labores, otium exercitiis, curis et studiis Principe dignis, inter quae Hoplotheca Bibliotheca et Cimeliotamium instructissima Neostadii condidit. Coronationi Leopoldi I. Imp. interfuit: ab Imperio generalem peditatus et rei tormentariae curam, A. C. 1672. accepit: Pater e Clara Augusta, filia Augusti Ducis Brunsvicensis, ducta A. C. 1653. inter alios, Friderici Augusti, nati A. C. 1654. Alberti A. C. 1657. Sophiae Dorotheae A. C. 1658. Ferdinandi Vilhelmi A. C. 1659. Antonii Ulrici A. C. 1661. et Caroli Rudolphi, A. C. 1667. e quibus Fridericus Augustus et Ferdinandus Vilhelmus, in praelio, quo Crequius Galliarum copiarum Dux ad Trevirim profligatus est A. C. 1675. egregiae fortitudinis specimina edidêre.
XIX.
FRIDERICUS
minor natu Fil. Dietgremi, ex Bossena Pleislensi cecidit adversus Normannos A. C. 876. Marchionum Brandeburgicorum primorum, (ex quibus Sigfridus ab Henrico Aucupe illi di tioni praefectus creditur) aliquorum Misniae et Ostlandiae Marchionum (inter quos Eduardus, post Ottonis III. mortem infeliciter Regnum Romanorum aftectavit, a Sigfrido Com. Northempto caesus, A. C. 1002.) et Mersburgiorum Comitum Sator. Ab eius fratre Diethmaro ortus Theodoricus pater fuit Dedonis II. Christianus vero Com. Reveningensis et Postea March. Lusatiae, reliquos Marchiones sevit. Inter filios Dedonis praefati, ex Thetburga Brandeburgica,
XX.
FRIDERICUS
secundo-genitus fil. Caroli Bircofeldiae seu Spanhemiae lineae auctoris, ex Dorothea Brunsvico-Lunaeburgica, nat. A. C. 1594. vitam sectatus est militarem, et decessit caelebs, A. C. 1626.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Friderīcus — (lat), latinisirter Name für Friedrich …   Pierer's Universal-Lexikon

  • FRIDERICUS I V — cognomine Maute: quo nati Rudolphus II. et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS IX — FRIDERICUS IX. ultimus Teccensium Dux, ex Hedvige Atestina filia Conradi VI. qui Friderici VIII. frater fuit, Obiit A. C. 1439. unicâ ex Urslingae Ducissa relictâ filiâ et herede Beatrice seu Iudithâ, a qua Ducatus matito Eberhardo Com.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS II — I. FRIDERICUS II. Christierno III. Patri fuccessit, A. C. 1559. bello cum Suecis gesto, feliciter imperavit. A Pio IV. rogatus, ut ad Concil. Tridentinnm quosdam mitteret, respondit, sibi nullum cum Papis commercium esse. Obiit A. C. 1588. II.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS I — I. FRIDERICUS I. Daniae Rex, ex Holfariae Duce, successit A. C. 1523. pulso Christierno nepoti. Lutheri doctrinam am plexus, cum toto regno, obiit A. C. 1532. detento in vinculis Christierno, per 27. Ann. Christiani III. successoris, Pater.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Fridericus — Der Begriff Fridericus Rex (lat. für König Friedrich ) bezeichnet den Preußenkönig Friedrich I. den Preußenkönig Friedrich II. eine Ballade von Willibald Alexis siehe Fridericus Rex (Ballade von Alexis) eine Reihe deutscher Historienfilme um… …   Deutsch Wikipedia

  • FRIDERICUS IV — I. FRIDERICUS IV. cognom. Clemens, nat. A. C. 1552. Ducatus curam a Caesare nactus, eum iustitiae diligenti observatione administravit; interim sub eo debita crevêre, Samoscium in Silesiam. irrumpentem suis ad arma vocatis, a transitu Viadri… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS V — I. FRIDERICUS V. cognom. Patiens, fil. prioris, sub tutela Bipontini adolevit, Electoratu dein potitus, Angliae Regis iacobi filiam Elizabetlram uxorem duxit. Gallorum, Anglorum, Danorum, Venetoru, Hollandorum, Sabaudi, Brandeburgici et totius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRIDERICUS VI — I. FRIDERICUS VI. Conrado IV. quem in aedibus suis Monachii occidit Suicardus Dominus Gundelfingae, genitus, fratres habuit Conradum V. Lucelmannum III. Ludovicum VII. Ulricum III. atque his cloriorem Fridericum, de quo mox. II. FRIDERICUS VI.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Fridericus, B. (1) — 1B. Fridericus, (19. Febr.), Abt auf St. Michaelsberg, ist den Bollandisten unbekannt, sicherlich aber identisch mit dem ehrw. Abt Friedrich von Hirschau, was auch aus Bucelin zu schließen ist, der den Letztern am 19. Febr. statt 8. Mai gibt, und …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”